monumenta.ch > Plinius > sectio 55

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 55
{XXX} utuntur et ferulis, corymbis hederae et flore purpureo et in alio genere earum silvestribus rosis simili. sed in his quoque colos tantum delectat, odor autem abest. et cneori duo genera, nigra atque candidi; hoc et odoratum, ramosa ambo. florent post aequinoctium autumnum. totidem et origani in coronamentis species, alterius enim nullum semen; id, cui odor est, Creticum vocatur.